Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/83

Haec pagina emendata est
64
DE VULGARI ELOQUENTIA.


Tullius, Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios, quos amica solitudo nos visitare invitat. Desistant ergo ignorantiæ sectatores Guidonem Aretinum, et quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione desuetos plebescere.


Caput VII.

Quæ sint ponenda Vocabula, et quæ in metro Vulgari cadere non possunt.


  Grandiosa modo vocabula sub præelato stilo digna consistere, successiva nostræ progressionis provincia lucidari expostulat. Testamur, proinde incipientes, non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum species inveniri posse videmus. Nam vocabulorum quædam puerilia, quædam muliebria, quædam virilia; et horum quædam silvestria, quædam urbana; et eorum, quæ urbana vocamus, quædam pexa et lubrica, quædam irsuta et reburra sentimus: inter quæ quidem pexa atque irsuta sunt illa, quæ vocamus grandiosa: lubrica vero et reburra vocamus illa, quæ in superfluum sonant. Quemadmodum in humanis operibus, quædam magnanimitatis sunt opera, quædam fumi; ubi, licet in superficie quidam consideretur adscensus, ex quo limitata virtutis linea prævaricatur, bona ratione non adscensus, sed per alta declivia ruina constabit. Intuearis ergo, Lector, quantum ad exacceranda egregia verba te cribrare oportet: nam si Vulgare Illustre consideres, quo tragice debent uti Poetæ Vulgares, ut superius dictum est,