Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/81

Haec pagina emendata est
62
DE VULGARI ELOQUENTIA.


Sunt enim hic quinque dictiones compactæ regulariter, et unam faciunt constructionem. Circa quidem hanc prius considerandum est, quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua est; et quia, si primordium bene discretionis nostræ recolimus, sola suprema venamur; nullum in nostra venatione locum habet incongua, quia inferiorem gradum bonitatis promeruit. Pudeat ergo, pudeat idiotas tantum audere deinceps, ut ad Cantiones prorumpant; quos non aliter deridemus, quam cæcum de coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua, quam sectamur: sed non minoris difficultatis accidit discretio, priusquam, quam quærimus, attingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt etenim gradus constructionum quamplures, videlicet insipidus, qui est rudium, ut: Petrus amat multum dominam Bertam. Est pure sapidus, qui est rigidorum scholarium, vel magistrorum, ut: Piget me miserorum, sed pietatem majorem illorum habeo, quicumque in exilio tabescentes, patriam tantum somniando revisunt. Est et sapidus et venustus, qui est quorumdam superficie tenus rethoricam haurientium, ut: Laudabilis discretio Marchionis Estensis, et sua magnificentia, præparata cunctis, illum facit esse dilectum. Est et sapidus, et venustus, etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut: Ejecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila serus adivit. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus: et hic est quem quærimus, cum suprema venemur, ut dictum est. Hoc solum illustres Cantiones inveniuntur contextæ, ut:
Gerardus:

«Si per mon Sobre-Totz no fos.»