Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/80

Haec pagina emendata est
61
LIBER SECUNDUS.


obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur; sed hoc ulterius elucidandum remaneat. Et dicimus eptasyllabum sequi illud, quod maximum est in celebritate. Post hoc pentasyllabum, et deinde trisyllabum ordinamus. Enneasyllabum vero, quia triplicatum trysillabum videbatur, vel nunquam in honore fuit, vel propter fastidium obsoluit. Parisyllabos vero propter sui ruditatem non utimur, nisi raro; retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus, quemadmodum materia formæ, subsistunt. Et sic recolligentes prædicta, endecasyllabum videtur esse superbissimum carmen, et hoc est quod quærebamus. Nunc autem restat investigandum de constructionibus elatis, et fastigiosis vocabulis, et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est Cantionem, quomodo ligare quis debeat, instruemus.


Caput VI.

De varia constructione, qua utendum est in Cantionibus.


  Quia circa Vulgare Illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum; et ea quæ digna sunt illo cantari, discrevimus, quæ tria nobilissima sunt, ut superius est adstructum; et modum Cantionum selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum; et ut ipsum perfectius edocere possimus, quædam jam præparavimus, Stilum videlicet, atque Carmen; nunc de Constructione agamus. Est enim sciendum, quod Constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut: Aristotiles philosophatus est tempore Alexandri.