Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/76

Haec pagina emendata est
57
LIBER SECUNDUS.


ad labia, in solis Cantionibus invenitur. Quare ad propositum patet quod ea, quæ digna sunt Vulgari altissimo, in Cantionibus tractanda sunt.


Caput IV.

De varietate Stili eorum, qui poetice scribunt.


  Quando quidem adprobavimus extricantes, illos qui sint Aulico digni Vulgari, et quæ, nec non modus, quem tanto dignamur honore, ut solus altissimo Vulgari conveniat; antequam migremus ad alia, modum Cantionum, quem casu magis, quam arte multi usurpare videntur, enucleemus. Et quod huc usque casualiter est assumptum, illius artis magisterium reseremus, modum Ballatarum et Sonituum omittentes, quia illum elucidare intendimus in IV hujus Operis, cum de mediocri Vulgari tractabimus. Revisentes ergo ea, quæ dicta sunt, recolimus nos eos, qui Vulgariter versificantur, plerumque vocasse Poetas; quod procul dubio rationabiliter eructare præsumpsimus, quia prorsus Poetæ sunt, si Poesim recte consideremus; quæ nihil aliud est, quam fictio rethorica, in musica posita. Differunt tamen a magnis Poetis, hoc est regularibus; quia isti magno sermone, et arte regulari poetati sunt: illi vero casu, ut dictum est. Idcirco accidit, ut quantum istos proximius imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrinæ aliquid operæ nostræ impendentes, doctrinas eorum Poeticas semulari oportet. Ante omnia ergo dicimus, unumquemque debere materiæ pondus propriis humeris excipere æquale, ne forte humerorum nimio gravatam