Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/74

Haec pagina emendata est
55
LIBER SECUNDUS.


Arnaldus:
«L’aura amara fa ’ls broils blancutz clarzir.»
Gerardus:
«Per solatz revelhar
Que s’es trop endormitz.»
Cinus:
«Degno son io ch’io mora.»
Amicus ejus
«Doglia mi reca nello core ardire.»

Arma vero nullum Italum adhuc invenio poetasse. His proinde visis, quæ canenda sint Vulgari altissimo innotescunt.


Caput III.

Distinguit quibus modis Vulgariter versificatores poetantur.


  Nunc autem quomodo ea coartare debemus, quæ tanlo sunt digna Vulgari, sollicite vestigare conemur. Volentes ergo modum tradere, quo ligari hæc digna existant, primum dicimus esse ad memoriam reducendum, quod Vulgariter poetantes sua Poemata multimode protulerunt; quidam per Cantiones, quidam per Ballatas, quidam per Sonitus, quidam per alios illegitimos et irregulares modos, ut inferius ostendetur. Horum autem modorum Cantionum modum excellentissimum esse pensamus: quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa quæ excellentissimo digna sunt Vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in Cantionibus pertractanda. Quod