consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint, aut non; et si non omnia, quæ ipso digna sunt segregatim ostendere. Circa quod primo reperiendum est id, quod intelligimus per illud quod dicimus dignum. Dignum est quod dignitatem habet, sicut nobile, quod nobilitatem; et sicut, cognito habituante, habituatum cognoscitur, in quantum hujus: inde cognita dignitate, cognoscemus et dignum. Est enim dignitas meritorum effectus, sive terminus: ut cum quis benemeruit, ad boni dignitatem perventum esse dicimus: cum male vero, ad mali: puta bene militantem, ad victoriæ dignitatem; bene autem regentem, ad regni: nec non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam, quæ est mortis. Sed cum in benemerentibus fiant comparationes sicut in aliis, ut quidam bene, quidam melius, quidam optime, quidam male, quidam pejus, quidam pessime mereantur, et hujusmodi comparationes non fiant, nisi per respectum ad terminum, quem dignitatem dicimus, ut dictum est: manifestum est quod dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quædam magnæ, quædam majores, quædam maximæ sint, et per consequens aliud dignum, aliud dignius, aliud dignissimum esse constat. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem objectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod majoribus, dignissimum quod maximis dignum est, quia nihil eodem dignius esse potest; manifestum est, quod optima optimis, secundum rerum exigentiam, digna sint. Unde cum hoc, quod dicimus Illustre, sit optimum aliorum Vulgarium, consequens est, ut sola optima digna sint ipso tractari: quæ quidem tractandorum dignissima nuncupamus.