Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/68

Haec pagina emendata est
49
LIBER PRIMUS.


Vulgare est invenire, quod proprium est Cremonæ, sic quoddam est invenire, quod proprium est Lombardiæ, et sicut est invenire aliquod, quod sit totius sinistræ Italiæ proprium; et sicut omnia hæc est invenire, sic et illud quod totius Italiæ est. Et sicut illud Cremonense, ac illud Lombardum, et tertium Semilatium dicitur, sic istud, quod totius Italiæ est, Latinum Vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt Doctores illustres, qui lingua Vulgari poetati sunt in Italia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchiæ viri. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio hujus Operis, est doctrinam de Vulgari Eloquentia tradere: ab ipso, tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in immediatis libris tractabimus. Quibus illuminatis, inferiora Vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud, quod unius solius Familiæ proprium est.




Dante, Opere latine.
4