Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/67

Haec pagina emendata est
48
DE VULGARI ELOQUENTIA.


conveniens est, ut in ea conversetur, et habitet: nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est habitante. Hoc nempe videtur esse id, de quo loquimur, Vulgare; et hinc est, quod in Regiis omnibus conversantes, semper Illustri Vulgari loquuntur. Hinc etiam est, quod nostrum Illustre velut accola peregrinatur, et in humilibus hospitatur asylis, cum Aula vacemus.
  Est etiam merito Curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est, quam librata regula eorum, quæ peragenda sunt, et quia statera hujusmodi librationis tantum in excellentissimis Curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur. Unde cum istud in excellentissima Italorum Curia sit libratum, dici Curiale meretur. Sed dicere quod in excellentissima Italorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum Curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet Curia (secundum quod unica accipitur, ut curia Regis Alamaniæ) in Italia non sit, membra tamen ejus non desunt: et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra hujus gratioso lumine rationis unita sunt: quare falsum esset dicere, Curia carere Italos, quamquam Principe careamus; quoniam Curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.


Caput XIX.

Idiomata italica ad unum reducuntur, quod appellatur Latinum.


  Hoc autem Vulgare, quod Illustre, Cardinale, Aulicum esse, et Curiale ostensum est, dicimus esse illud, quod Vulgare Latinum appellatur. Nam sicut quoddam