Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/65

Haec pagina emendata est
46
DE VULGARI ELOQUENTIA.


lor, qui Albus est, magis in citrino quam in viridi redolet. Itaque adepti quod qærebamus, dicimus Illustre, Cardinale, Aulicum, et Curiale Vulgare in Latio, quod omnis Latiæ civitatis est, et nullius esse videtur, et quo municipalia Vulgaria omnia Latinorum mensurantur, ponderantur, et comparentur.


Caput XVII.

Quare hoc Idioma Illustre vocetur.


  Quare autem Idioma, quod repertum est, Illustre, Cardinale, Aulicum, et Curiale adjicientes vocemus, nunc denudandum est; per quod clarius quod ipsum est faciemus patere. Primum igitur quid intendimus, cum illustre adjicimus, et quare illustre dicimus, denudemus. Per hoc quidquid Illustre dicimus, intelligimus quidquid illuminans, et illuminatum præfulget. Et hoc modo viros appellamus Illustres, vel quia potestate illuminati, alios et justitia et caritate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca, et Numa Pompilius. Et Vulgare, de quo loquimur, et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum, et tam urbanum videamus reductum, ut Cinus Pistoriensis, et Amicus ejus ostendunt in Cantionibus suis. Quod autem sit exaltatum potestate, videtur. Et quid majoris potestatis est, quam