surantur uno, et plura, vel pauciora dicuntur, secundum quod distant ab uno, vel ei propinquant; et sic in coloribus omnes Albo mensurantur; nam visibiles magis dicuntur, et minus, secundum quod accedunt, vel recedunt. Et quemadmodum de iis dicimus, quæ quantitatem et qualitatem ostendunt, de prædicamentorum quolibet, et de substantia posse dici putamus, scilicet quod unumquodque mensurabile sit in genere illo, secundum id quod simplicissimum est in ipso genere. Quapropter in actionibus nostris, quantumcumque dividantur in species, hoc signum inveniri oportet, quo et ipsæ mensurentur. Primum, in quantum simpliciter ut homines agimus, Virtutem habemus, ut generaliter illas intelligamus; nam, secundum ipsam, bonum et malum hominem judicamus: in quantum ut homines cives agimus, habemus Legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus: in quantum ut homines Latini agimus, quædam habemus simplicissima signa, idest morum, et habituum, et locutionis, quibus Latinæ actiones ponderantur, et mensurantur. Quæ quidem nobilissima sunt earum, quæ Latinorum sunt, actionum, hæc nullius civitatis Italiæ propria sunt, sed in omnibus communia sunt. Inter quæ nunc potest discerni Vulgare, quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate, nec cubat in ulla. Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut simplicissima substantiarum, quæ Deus est, qui in homine magis redolet, quam in bruto: in animali, quam in planta: in hac, quam in minêra: in hac, quam in igne: in igne, quam in terra. Et simplicissima quantitas, quod est Unum, in impari numero redolet magis quam in pari, et simplicissimus co-