Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/62

Haec pagina emendata est
43
LIBER PRIMUS.


quentiæ vir existens non solum in poetando, sed quomodolibet loquendo, patrium Vulgare deseruit. Accipiunt etiam præfati cives ab Imolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrariensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem, quæ propria Lombardorum est. Hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse; et hæc est causa, quare Ferrariensium, Mutinensium, vel Regianorum nullum invenimus poetasse. Nam propriæ garrulitati assuefacti, nullo modo possunt ad Vulgare Aulicum, sine quadam acerbitate venire; quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui monto pro molto dicunt. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse, quod eorum locutio per commixtionem oppositorum, ut dictum est, ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod procui dubio nostro judicio sic esse censemus. Ita si præponentes eos in Vulgari sermone, sola municipalia Latinorum Vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter Vulgare Bononiense præferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis: non etenim esi quod Aulicum et Illustre vocamus; quoniam si fuisset, Maximus Guido Guinicelli, Guido Ghiselerius, Fabricius, et Honestus, et alii poetantes Bononiæ, nunquam ab ipso divertissent; qui doctores fuerunt illustres, et Vulgarium discretione repleti.

Maximus Guido:
«Madonna, il fermo core.»
Fabritius
«Lo mio lontano gire.»