Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/61

Haec pagina emendata est
42
DE VULGARI ELOQUENTIA.


Magara dicunt, Brixienses, videlicet, Veronenses, et Vicentini habent, nec non Paduani turpiter syncopantes onmia in tus participia, et denominativa in tas, ut mercò et bonté. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum, et finitimorum suorum v consonantem per f apocopando proferunt, puta nof pro nove, vif pro vivo, quod quidem barbarissimum reprobamus. Veneti quoque nec se se investigati Vulgaris honore dignantur; et si quis eorum, errore compulsus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:

«Per le plage de Dio tu non veras;»

inter quos unum vidimus nitentem divertere a materno et ad Curiale Vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum. Quare omnibus præsentis Capituli ad judicium comparentibus arbitramur, nec Romandiolum, nec suum oppositum, ut dictum est, nec Venetianum esse illud, quod quærimus, Vulgare Illustre.


Caput XV.

Facit magnam discussionem de idiomate Bononiensi.


  Illud autem, quod de Italica silva remanet, percunctari conemur expedientes. Dicimus ergo quod forte non male opinantur, qui Bononienses asserunt pulchriori locutione loquentes, cum ab Imolensibus, Ferrariensibus, et Mutinensibus circumstantibus aliquid proprio Vulgari adsciscunt; sicut facere quoslibet a finitimis suis conjicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremonæ, Brixiæ, atque Veronæ confini: qui tantus elo-