Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/58

Haec pagina emendata est
39
LIBER PRIMUS.




  Si autem istum accipere nolumus, sed quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in præallegatis Cantionibus perpendi potest, nihil differt ab illo, quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus. Apuli quoque, vel a sui acerbitate, vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani, et Marchiani sunt, turpiter barbarizant; dicunt enim:

«Volzera che chiangesse lo quatraro.»

Sed quamvis terrigenæ Apuli loquantur obscene communiter, præfulgentes eorum quidam polite loquuti sunt, vocabula curialiora in suis Cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta prospicientibus, ut puta:

«Madonna, dir vi voglio.»

Et

«Per fino amore vo’ sì lietamente.»

Quapropter superiora notantibus innotescere debet, neque Siculum, neque Apulum esse illud, quod in Italia pulcherrimum est Vulgare, cum Eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.


Caput XIII.

De idiomate Tuscorum et Januensium.


  Post hos veniamus ad Tuscos; qui propter amentiam suam infruniti, titulum sibi Vulgaris Illustris arrogare videntur, et in hoc non solum plebeorum dementat opinio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus: puta Guittonem Aretinum, qui nunquam