Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/55

Haec pagina emendata est
36
DE VULGARI ELOQUENTIA.


tini: nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in Capitulo immediato posuimus. Quapropter si primas, et secundarias, et subsecundarias Vulgaris Italiæ variationes calculare velimus, in hoc minimo mundi angulo, non solum ad millenam Loquelæ variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.


Caput XI.

Ostenditur Italiæ aliquos habere Idioma incomptum et ineptum.


  Tam multis varietatibus Latino dissonante Vulgari, decentiorem atque iilustrem Italiæ venemur loquelam, et ut nostræ venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices, atque sentes prius ejiciamus de silva. Sicut ergo Romani se cunctis præponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non immerito eos aliis præponamus, protestantes eosdem in nulla Vulgaris eloquentiæ ratione fore tangendos. Dicimus ergo Romanorum non Vulgare, sed potius tristiloquium, Italorum Vulgarium omnium esse turpissimum: nec mirum, cum etiam morum, habituumque deformitate præ cunctis videantur fœtere; dicunt enim: Me sure, quinte dici, Post hos incolas Anconitanæ Marchiæ decerpamus, qui Chignamente sciate state loquuntur: cum quibus et Spoletanos abjicimus: nec prætereundum est quod in improperium istarum trium gentium Cantiones quam plures inventæ sunt, inter quas unam vidimus recte, atque perfecte ligatam: quam quidam