Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/50

Haec pagina emendata est
31
LIBER PRIMUS.




Caput IX.

De triplici varietate sermonis, et qualiter per tempora idem idioma mutatur, et de inventione Grammaticæ.


  Nos autem nunc oportet quam habemus rationem periclitari; cum inquirere intendamus de iis, in quibus nullius auctoritate fulcimur, hoc est de unius ejusdemque a principio idiomatis variatione secuta. Et quia per notiora itinera securius breviusque transitur, per istud tantum quod nobis est idioma pergamus, alia deserentes. Nam quod in uno est rationale, videtur in aliis esse eadem causa. Est igitur super quod gradimur idioma tractando, trifarium, ut superius dictum est, nam alii Oc, alii , alii vero dicunt Oil. Et quod unum fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quod convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt. Quæ quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, quæ fuit propter delictum in ædificatione Babel. Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo, quod est Amor:

Gerardus de Borneil:
«Si m sentis fizels amics
Per ver encusar Amor
Rex Navarriæ:
«De fin Amor si vient sen et bonté.»
Dom. Guido Guinicelli:
« Nè fe’ Amor, prima che gentil core,
Nè cor gentil, prima ch’Amor, natura.»