Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/48

Haec pagina emendata est
29
LIBER PRIMUS.


commendabant, sed graviter detestantes, stoliditatem operantium deridebant. Sed hæc minima pars quantum ad numerum fuit de semine Sem, sicut conjicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Isræl, qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.


Caput VIII.

Subdivisio idiomatis per orbem et præcipue in Europa.


  Ex præcedenti memorata confusione linguarum non leviter opinamur, per universa mundi climata, climatumque plagas incolendas, et angulos, tunc homines primum fuisse dispersos. Et cum Radix humanæ propaginis principaliter in oris Orientalibus sit plantata; nec non ab inde ad utrumque latus per diffusos moltipliciter palmites nostra sit extensa propago; demum ad fines Occidentales protracta est, unde primitus tunc vel totius Europæ flumina, vel saltem quædam rationalia guttura potaverunt. Sed sive advenæ tunc primitus advenissent, sive ad Europam indigenæ repedassent, idioma secum trifarium homines attulerunt, et afferentium hoc alii meridionalem, alii septemtrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos nunc Græcos vocamus, partem Europæ, partem Asiæ occuparunt. Ab uno postea, eodemque idiomate, immunda confusione recepto, diversa Vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. Nam totum quod ab ostiis est Danubii, sive Meotidis paludibus usque ad fines Occidentales (qui Angliæ, Italorum, Franco-