qua quidem forma onmis lingua loquentium uteretur, nisi culpa præsumptionis humanæ dissipata fuisset, ut inferius ostendetur. Hac forma locutionis locutus est Adam, hac forma locuti sunt omnes posteri ejus usque ad ædificationem turris Babel, quæ turris confusionis interpretatur: hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebræi. Iis solis post confusionem remansit, ut Redemptor noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua confusionis, sed gratiæ frueretur. Fuit ergo Hebraicum idioma id, quod primi Loquentis labia fabricaverunt.
Caput VII.
De divisione sermonis in plures linguas.
Dispudet heu nunc humani generis ignominiam renovare! Sed quia præterire non possumus quin transeamus per illam (quamquam rubor in ora consurgat animusque refugiat) percurremus. Oh semper nostra natura prona peccatis, oh ab initio, et nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat satis ad tui correctionem, quod per primam prævaricationem elimitata delitiarum exulabas a Patria? num satis quod per universalem familiæ tuæ luxuriem et trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui juris erat cataclysmo perierat, et pœnas malorum, quæ commiseras tu, animalia cælique terræque jam luerant? Quippe satis extiterat; sed sicut proverbialiter dici solet: «Non ante tertium equitabis,» misera miserum venire maluisti ad equum. Ecce, lector, quod vel oblitus homo, vel vilipendens disciplinas