Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/43

Haec pagina emendata est
24
DE VULGARI ELOQUENTIA.


rationi videtur horrificum, ante Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab Ipso, et per Ipsum factus fuisset homo. Nam sicut post prævaricationem humani generis quidlibet exordium suæ locutionis incipit ab heu, rationabile est, quod ante, quidlibet inciperet a gaudio; et quum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totum sit gaudium, consequens est, quod primus loquens, primo et ante omnia dixisset Deus. Oritur et hic ista quæstio; cum dicimus superius, per viam responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit, fuit ad Deum; et si ad Deum fuit, jam videretur, quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prælibata videtur insurgere. Ad quod quidem dicimus, quod bene potuit respondisse, Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsam quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquid est, ad Dei nutum esse flexibile? quo quidem facta, quo etiam gubernata sunt omnia. Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aër imperio Naturæ inferioris, quæ ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandines lancinet; nonne imperio Dei movebitur ad quædam sonare verba, Ipso distinguente, qui majora distinxit? Quidni? Quare ad hoc, et ad quædam alia hæc sufficere credimus.


Caput V.

Ubi, et cui primum Homo locutus sit.


  Opinantes autem (non sine ratione tam ex superioribus, quam inferioribus sumpta), ad ipsum Deum