Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/42

Haec pagina emendata est
23
LIBER PRIMUS.


suale quidem, in quantum sonus est; rationale vero, in quantum aliquid significare videtur ad placitum.


Caput IV.

Cui Homini primum datus est sermo, quid primo dixit, et sub quo idiomate.


  Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex præmissis manifestum est. Nunc quoque investigandum esse existimo, cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo idiomate primiloquium emanavit. Secundum id quod in principio legitur Genesis, ubi de primordio mundi sacratissima Scriptura pertractat, Mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet præsumptuosissimam Evam, cum Diabolo sciscitanti resgondit: «De fructu lignorum, quæ sunt in Paradiso vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio Paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, nec tangeremus, ne forte moriamur.» Sed quamquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabile tamen est, ut hominem prius locutum fuisse credamus: nec inconvenienter putatur, tam egregium humani generis actum prius a viro, quam a fœmina profluisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Adæ prius datum fuisse loqui ab Eo, qui statim ipsum plasmaverat.
  Quod autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sanæ mentis in promptu esse non titubo, ipsum fuisse, quod Deus est, scilicet El, vel per modum interrogationis, vel per modum responsionis. Absurdum, atque