Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/38

Haec pagina emendata est
19

LIBER PRIMUS.







Caput I.

Quod sit Vulgaris locutio, et quo differat a Grammatica.


  Cum neminem ante nos de Vulgaris Eloquentiæ doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem, scilicet Eloquentiam, penitus omnibus necessariam videamus (cum ad eam non tantum viri, sed etiam mulieres, et parvuli nitantur, in quantum Natura permittit), volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum, qui tanquam cæci ambulant per plateas, plerumque anteriora posteriora putantes; Verbo aspirante de Cælis, locutioni vulgarium gentium prodesse tentabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum haurientes, sed accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum hydromellum. Sed quia unamquamque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subjectum, ut sciatur quid sit, super quod illa versatur, dicimus celeriter expedientes, quod Vulgarem locutionem appellamus