Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/276

Haec pagina emendata est
257
LIBER SECUNDUS.




Caput VI.

Quicunque finem Juris intendit, cum Jure graditur.


  Declarata igitur duo sunt: quorum unum est, quod quicunque bonum Reipublicæ intendit, finem Juris intendit: aliud est, quod Romanus populus, subjiciendo sibi Orbem, bonum publicum intenderit. Nunc arguatur ad propositum sic: Quicunque finem Juris intendit, cum Jure graditur; Romanus populus, subjiciendo sibi Orbem, finem Juris intendit, ut manifeste per superiora in isto Capitulo est probatum: ergo Romanus populus subjiciendo sibi Orbem, cum Jure hoc fecit, et, per consequens, de Jure sibi adscivit Imperii dignitatem.
  Quæ conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est etiam, quod dicitur: quod quicunque finem Juris intendit, cum Jure graditur. Ad cujus evidentiam advertendum, quod quælibet res est propter aliquem finem, aliter esset otiosa; quod esse non potest, ut superius dicebatur. Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cujus est finis. Unde impossibile est, aliqua duo, per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere; sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. Cum ergo Juris finis quidam sit, ut jam declaratum est: necesse est, fine illo posito, Jus poni, cum sit proprius et per se Juris effectus. Et cum in omni consequentia impossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem

Dante, Opere latine.
17