Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/275

Haec pagina emendata est
256
DE MONARCHIA.


cando narrat): accedat et illud inenarrabile sacrificium severissimi libertatis tutoris Marci Catonis: quorum alteri pro salute patriæ mortis tenebras non horruerunt: alter, ut mundo libertatis amorem accenderet, quanti libertas esset ostendit, dum e vita liber decedere maluit, quam sine libertate remanere in illa. Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit, in iis quæ de Fine bonorum. Inquit enim Tullius hoc de Deciis: Publius Decius, princeps in ea familia, Consul, cum se devoveret, et equo amisso in mediam aciem Latinorum irrueret; num aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi eas caperet, aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putavit? Quod quidem ejus factum nisi esset Jure laudatum, non esset imitatus quarto Consulatu suo filius; neque porro ex eo natus, cum Pyrrho bellum gerens Consul, eo cecidisset in prœlio, seque et continenti genere tertiam victimam Reipublicæ trtbuisset. In iis vero quæ de Officiis, de Catone dicebat: Non enim aiia in causa M. Cato fuit, alia cæteri, qui se in Africa Cæsari tradiderunt: atque cæteris forsan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod levior eorum vita, et mores fuerunt faciliores. Catoni vero dum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius, quam tyranni vultus aspiciendus fuit.