Cujus rei memor fuit Poeta noster, cum clypeum Æneæ describeret in octavo; canit enim sic:
- In summo custos Tarpejæ Manlius arcis
- Stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
- Romuleoque recens horrebat regia culmo.
- Atque hic auratis volitans argenteus anser
- Porticibus, Gallos in limine adesse canebat.
At quum Romana nobilitas premente Annibale sic caderet, ut ad finalem Romanæ rei deletionem non restaret nisi Pœnorum insultus ad Urbem, subita et intolerabili grandine proturbante, victores victoriam sequi non potuisse, Livius in bello Punico inter alia gesta conscribit. Nonne transitus Clœliæ mirabilis fuit, cum mulier et captiva in obsidione Porsenæ, abruptis vinculis, miro Dei adjuta auxilio, transnatavit Tiberim, sicut omnes fere scribæ Romanæ rei ad gloriam ipsius commemorant?
Sic Ilium prorsus operari decebat, qui cuncta sub ordinis pulchritudine ab æterno providit, ut qui, Visibilis, erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem, Invisibilis, pro visibilibus illa ostenderet.
Caput V.
Populum Romanum subjiciendo sibi Orbem, bonum Reipublicæ et ideo Finem operis intendisse.
Quicumque præterea bonum Reipublicæ intendit, finem Juris intendit. Quodque ita sequatur, sic ostenditur: «Jus» est realis ei personalis hominis ad hominem proportio: quæ servata hominum servat societatem, et cor-