Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/269

Haec pagina emendata est
250
DE MONARCHIA.


sium in Africa. Et quod fuerit conjux, idem noster Poeta vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:

Nec jam furtivum Dido meditatur amorem:
Conjugium vocat; hoc prætexit nomine culpam.


  Tertia, Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et hæres: si verum est testimonium nostri Poetæ in ultimo, ubi Turnum victum introducit, orantem suppliciter ad Æneam sic:

.... Vicisti; et victum tendere palmas
Ausonii videre. Tua est Lavinia conjux.


  Quæ ultima uxor de Italia fuit, Europæ regione nobilissima. His itaque ad evidentiam subadsumptæ prænotatis, cui non satis persuasum est, Romani populi Patrem et per consequens ipsum Populum, nobilissimum fuisse sub Cœlo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum Prædestinatio divina latebit?


Caput IV.

Romanum Imperium, miraculorum suffragio adjutum, a Deo volitum esse.


  Illud quoquue, quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio juvatur, est a Deo volitum: et per consequens, de Jure fit. Et quod ista sint vera, patet, quia sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles: «Miraculum est, quod præter ordinem in rebus communiter institutum, divinitus fit.» Unde ipse probat, soli Deo compe-