Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/268

Haec pagina emendata est
249
LIBER SECUNDUS.



  Europa vero Avo antiquissimo, scilicet Dardano; Africa quoque Avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Atlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Ænea ad Evandrum sic ait:

Dardanus Iliacæ primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Graii perhibent, et Atlantide cretus,
Advehitur Teucros, Electram maximus Atlas
Edidit, æthereos humero qui sustinet orbes.


  Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit noster Vates in tertio cantat, dicens:

Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ.
Œnotrii coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem.
Hæ nobis proprias sedes; hinc Dardanus ortus.


  Quod vero Atlas de Africa fuerit, mons in illa, suo nomine dictus, est testis, quem esse in Africa dicit Orosius, in sua mundi descriptione, sic: Ultimus autem finis ejus est mons Atlas, et Insulæ quas fortunatas vocant: «Ejus,» id est Africæ, quia de ipsa loquebatur.
  Similiter et conjugio nobilitatum fuisse reperio. Prima namque conjux Creusa, Priami regis filia, de Asia fuit: ut superius haberi potest per ea quæ dicta sunt. Et quod fuerit conjux, testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Æneam genitorem interrogat sic:

Quid puer Ascanius? superatne, et vescitur aura,
Quem tibi jam peperit, Troja florente, Creusa?

Secunda, Dido fuit, regina et mater Carthaginen-