Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/256

Haec pagina emendata est
237
LIBER PRIMUS.


ditiva: consequens est, quod ipse vel omnino, vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest; quia inter cæteros judicium et Justitiam potissime habere potest. Quæ duo principalissime Legisiatori et legis Executori conveniunt, testante Rege illo sanctissimo, cum convenientia Regi et Filio Regis postulabat a Deo: Deus, inquiebat, judicium tuum Regi da, et Justitiam tuam Filio Regis. Bene igitur dictum est, cum dicitur in subadsumpta, quod Monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum. Ergo Monarcha solus optime alios disponere potest. Ex quo sequitur, quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.


Caput XVI.

Quod fieri potest per unum, melius per unum fieri, quam per plura.


  Et quod potest fieri per unum, melius est fieri per unum quam per plura. Quod sic declaratur: Sit unum, per quod aliquod fieri potest, A; et sint plura, per quæ similiter illud fieri potest, A et B. Si ergo illud idem quod fit per A et B, potest fieri per A tantum, frustra ibi adsumitur B; quia ex ipsius adsumptione nihil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. Et cum omnis talis adsumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et Naturæ displiceat, et omne quod Deo et Naturæ displicet sit malum, ut manifestum est de se; sequitur, non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed fieri per unum esse bonum, per plura simpliciter malum.