Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/252

Haec pagina emendata et bis lecta est
233
LIBER PRIMUS.


quia Principes alii per illum, ut dictum est; consequens est, quod bonum hominum ab eo maxime diligatur. Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operatimem Justitiæ, quis dubitat? nisi qui vocem hanc non intelligit; cum si Monarcha est, hostes habere non possit. Satis igitur declarata est subadsumpta principalis. Quare conclusio certa est, scilicet quod ad optimam mundi dispositionem necesse est Monarchiam esse.


Caput XIV.

Humanum Genus potissime liberum, optime se habere, et ita esse, existens sub Monarcha.


  Et humanum Genus, potissime liberum, optime se habet. Hoc erit manifestum, si principium pateat Libertatis. Propter quod sciendum, quod principium primum nostræ libertatis, est Libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt namque usque ad hoc, ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate judicium; et verum dicunt: sed importatum per verba longe est ab eis; quemadmodum tota die Logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, quæ ad exemplum logicalibus interseruntur, puta de hac: «Triangulus habet tres angulos, duobus rectis æquales.» Et ideo dico, quod judicium medium est apprehensionis et appetitus. Nam primo res apprehenditur, deinde apprehensa, bona aut mala judicatur: et ultimo judicans prosequitur, aut fugit. Si ergo judicium moveat onmino appetitum, et nullo modo præveniatur ab eo, liberum est. Si