Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/248

Haec pagina emendata est
229
LIBER PRIMUS.


quod est impossibile, cum Deus et Natura in necessariis non deficiat. Inter autem duos Principes, quorum alter alteri minime subjectus est, potest esse litigium, vel culpa ipsorum, vel etiam subditorum: quod de se patet. Ergo inter tales oportet esse judicem. Et cum alter de altero cognoscere non possit, ex quo alter alteri non subditur (nam par in parem non habet imperium): oportet esse tertium jurisdictionis amplioris, qui ambitu sui juris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha, ant non. Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coæqualem extra ambitum suæ jurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius. Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest; aut oportebit devenire ad Judicem primum et summum, de cujus judicio cuncta litigia dirimantur, sive mediate sive immediate; et hic erit Monarcha, sive Imperator. Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem videbat Philosophus, cum dicebat: Entia nolunt male disponi; malum autem, pluralitas Principatum: unus ergo Princeps.


Caput XIII.

Mundum, cum Justitia in eo sit potissima, optime dispositum esse.


  Præterea, Mundus optime dispositus est cum Justitia in eo potissima est; unde Virgilius commendare volens illud Sæculum, quod suo tempore surgere videbatur, in suis Bucolicis cantabat: Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna. Virgo namque vocabatur Justi-