Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/246

Haec pagina emendata est
227
LIBER PRIMUS.


pium tantum, scilicet unicum Principem. Ex quo sequitur, Monarchiam necessariam mundo, ut bene sit.


Caput X.

Homines ad imaginem Dei facti sunt, qui Unus est.


  Et omne illud bene se habet, et optime, quod se habet secundum intentionem primi Agentis, qui Deus est. Et hoc est per se notum apud omnes non negantes divinam Bonitatem attingere summum perfectionis. De intentione Dei est ut omne creatum divinam similitudinem repræsentet, in quantum propria natura recipere potest. Propter quod dictum est: Faciamus hominem ad Imaginem et Similitudinem nostram. Quod licet ad imaginem de rebus inferioribus ab homine dici non possit, ad similitudinem tamen de qualibet dici potest: cum totum Universum nihil aliud sit, quam vestigium quoddam divinæ Bonitatis. Ergo humanum Genus bene se habet, et optime, quando secundum quod potest, Deo assimilatur. Sed Genus humanum maxime Deo assimilatur, quando maxime est Unum: vera enim ratio Unius in solo Illo est: propter quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Unus est. Sed tunc Genus humanum maxime est Unum, quando totum unitur in Uno: quod esse non potest, nisi quando Uni principi totaliter subjaceat, ut de se patet. Ergo humanum Genus Uni principi subjacens maxime Deo adsimilatur; et per consequens, maxime est secundum divinam intentionem, quod est bene et optime se habere: ut in principio hujus Capituli probatum est.