civitatem, cujus finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen; et hoc non solum in recta politia, sed et in obliqua. Quod si aliter fiat, non solum finis vitæ civilis amittitur, sed et Civitas desinit esse quod erat. Si denique unum Regnum particulare, cujus finis est is qui civitatis, cum majori fiducia suæ tranquillitatis oportet esse Regem unum, qui regat atque gubernet: aliter non modo existentes in regno finem non adsequuntur, sed et regnum in interitum labitur, juxta illud infallibilis Veritatis: Omne Regnum in seipsum divisum desolabitur. Si ergo sic se habet in singulis quæ ad aliquod unum ordinantur, verum est quod adsumitur supra. Nunc constat quod totum humanum Genus ordinatur ad Unum, ut jam præostensum fuit. Ergo Unum oportet esse regulans sive regens: et hic Monarcha sive Imperator dici debet. Et sic patet, quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse, sive Imperium.
Caput VIII.
Ordinem, qui reperitur in partibus humanæ multitudinis, reperiri debere in Totalitate.
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo particularis ad totalem. Pars ad totum se habet, sicut ad finem et optimum. Ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum. Ex quo habetur, quod bonitas ordinis particularis non excedit bonitatem totalis ordinis: sed magis e converso. Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars: sic