Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/242

Haec pagina emendata est
223
LIBER PRIMUS.


cœlestis militia: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax homnibus bonæ voluntatis. Hinc et «Pax vobis» Salus hominum salutabat. Decebat enim summum Salvatorem, summam salutationem exprimere. Quem quidem morem servare voluerunt Discipuli Ejus, et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.


Caput VI.

Per quod melius, imo per quod optime, Genus humanum pertingit ad Opus proprium.


  Ex iis ergo quæ declarata sunt, patet, per quod melius, imo per quod optime, Genus humanum pertingit ad Opus proprium. Et per consequens visum est propinquissimum medium, per quod itur in illud, ad quod velut in ultimum Finem omnia opera nostra ordinantur. Quod est Pax universalis, quæ pro principio rationum subsequentium supponatur; quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum præfixum, in quod quidquid probandum est resolvatur, tanquam in manifestissimam veritatem.


Caput VII.

Quando plura ordinantur ad Unum, oportere unum eorum regere, alia vero regi.


  Resumentes igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur, et dubitata quæruntur circa Monarchiam temporalem, quæ communiori vocabulo nun-