Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/241

Haec pagina emendata est
222
DE MONARCHIA.


versales, aut species , sed et per quandam extensionem ad particulares. Unde solet dici, quod intellectus speculativus extensione fit practicus: cujus finis est agere atque facere. Quod dico propter agibilia, quæ politica prudentia regulantur, et propter factibilia, quæ regulantur arte; quæ omnia Speculationi ancillantur tanquam Optimo, ad quod humanum Genus prima Bonitas in esse produxit. Ex quo jam innotescit illud Politicæ, «intellectu scilicet vigentes aliis naturaliter principari.»


Caput V.

Genus humanum ut ad hunc Finem perveniat, indigere Pace universali.


  Satis igitur declaratum est, quod proprium opus humani Generis totaliter accepti, est actuare semper totam potentiam Intellectus possibilis, per prius ad speculandum, et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem. Et quia, quemadmodum est in parte, sic est in toto: et in homine particulari contingit, quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur; patet, quod Genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est (juxta illud: Minuisti eum paulo minus ab Angelis) liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est, quod Pax universalis est optimum eorum quæ ad nostram beatitudinem ordinantur. Hinc est, quod pastoribus de Sursum sonuit, non divitiæ, non voluptates, non honores, nec longitudo vitæ, non sanitas, non robur, non pulchritudo, sed Pax. Inquit enim