Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/240

Haec pagina emendata est
221
LIBER PRIMUS.


Quæ autem sit illa, manifestum fiet, si ultimum de potentia totius Humanitatis appareat. Dico ergo, quod nulla vis a pluribus specie diversis participata, ultimum est de potentia alicujus illorum. Quia cum illud quod est ultimum tale, sit constitutivum speciei, sequeretur, quod una essentia pluribus speciebus esset specificata; quod est impossibile. Non est ergo vis ultima in homine, ipsum esse simpliciter sumptum, quia et sic sumptum ab elementis participatur: nec esse complexionatum, quia et hoc reperitur in mineralibus: nec esse animatum, quia sic et in plantis: nec esse apprehensivum, quia sic et a brutis participatur; sed esse apprehensivum per Intellectum possibilem, quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. Nam etsi aliæ sunt Essentiæ intellectum participantes,non tamen Intellectus earum est possibilis, ut hominis: quia Essentiæ tales species quædam sunt intellectuales, et non aliud: et earum esse nil aliud est, quam intelligere; quod faciunt sine interruptione, aliter sempiternæ non essent. Patet igitur, quod ultimum de potentia ipsius Humanitatis, est potentia sive virtus intellectiva. Et quia potentia ista per unum hominem, seu per aliquam particularium communitatum superius distinctarum, tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano Genere, per quam quidem tota potentia hæc actuetur. Sicut necesse est multitudinem rerum generabilium, ut potentia tota materiæ primæ semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam: quod est impossibile. Et huic sententiæ concordat Averrois, in Commento super iis quæ de Anima. Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas uni-