et illius, et non unum omnium Finem, arbitrari stultum est.
Caput IV.
Quid sit Finis totius humanæ Civilitatis.
Nunc autem videndum est quid sit Finis totius humanæ Civilitatis: quo viso, plusquam dimidium laboris erit transactum, juxta Philosophum ad Nicomachum. Et ad evidentiam ejus quod quæritur, advertendum, quod quemadmodum est Finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem: sic alius est Finis ad quem singularem hominem, alius ad quem viciniam, alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum; et denique ultimus, ad queni universaliter Genus humanum, Deus æternus Arte sua, quæ Natura est, in esse producit. Et hoc quæritur hic tanquam principium inquisitionis directivum. Propter quod sciendum primo, quod Deus et Natura nil otiosum facit: sed quidquid prodit in esse, est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata ultimus Finis est in intentione Creantis, in quantum creans, sed propria essentiæ operatio. Unde est, quod non operatio propria propter essentiam, sed hæc propter illam habet ut sit.
Est ergo aliqua propria operatio humanæ Universitatis, ad quam ipsa Universitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.