Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/98

Haec pagina nondum emendata est
JULIUS CAESAR SCALIGER, Poetices, Lib. VI , cap. vii.

Facilius e Tibulli locis expediemus censuram nostram. Uniformis ille paene totus est, vixque discedens ab se ipso eodem paene gyro concluditur. Audis enim casas, focos, rura , nemora, praela, spicas, sacra tum saepe, tum multum. Omnium vero cultissimus, nec re- dundans in elegia.

JOACHIMUS CAMERARIUS, in Elementa Rhetoricae.

Ego vero quoties Tibulli carmina lego , nihil amplus requiro neque venustatis, neque elegantiae : doctrinam autem et eruditionem admiror. Omnia arte studioque summo elimata mihi videntur : itaque in maxima facilitate illa, cura tamen elaborationis conspicitur. Verba optima, sententiae exquisitae, compositio omnibus, ut aiunt, numeris perfecta. Ex quo necesse est hoc consequatur, carmina, ut sint et canora, et splendida, et concinna.

HADRIANUS TURNEBUS, Advers. Lib. XVI, cap. xix.

Tibullus , ille politus suavisque poeta, et quidem Phoebeus olor, in quo sincerus esse videtur et ingenuus Latini sermonis sapor, nullo peregrino vitiatus succo.

JACOBUS SANNAZARIUS, Lib. II, Eleg. I.

Battiaden docti sectitor Musa Properti :
   Flaccus Pindaricos dividit aure modos.
Passeris exsequias fracto canit ore Catullus :
   Tu Nemesin laudas, culte Tibulle, tuam.

JUSTUS LIPSIUS, Var. Lect. Lib. I, cap. xxi.

Tibullus elegans cumprimis poeta, et in cujus purissimis scriptis nativa quaedam et vernacula Latinae linguae munditia relucet.

ISAACUS CASAUBONUS, Lection. Theocrit. cap. XVII.

Conferant tamen studiosi poeticarum amoenitatum Idyllium hoc cum poetae cultissimi TibulUli Elegia quarta, libro primo. Nam illa videntur ad Theocriti imitationem dicta :

Carmine purpurea est Nisi coma : carmina ni sint,
   Ex humero Pelopis non nituisset ebor.