Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/94

Haec pagina nondum emendata est

TESTIMONIA ET JUDICIA. xciij

Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
    egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,
    quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.
at sacri vates et divum cura vocamur;
    sunt etiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
    omnibus obscuras inicit illa manus!
quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
    carmine quid victas obstipuisse feras?
et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
    dicitur invita concinuisse lyra.
adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
    vatum Pieriis ora rigantur aquis —
hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
    defugiunt avidos carmina sola rogos;
durant, vatis opus, Troiani fama laboris
    tardaque nocturno tela retexta dolo.
sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
    altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
    sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
    sollicitor nullos esse putare deos.
vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
    mors gravis a templis in cava busta trahet;
carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
    vix manet e toto, parva quod urna capit!
tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
    pectoribus pasci nec timuere tuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
    urere, quae tantum sustinuere nefas!
avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
    sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
    ignotum vili supposuisset humo.
hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
    mater et in cineres ultima dona tulit;
hinc soror in partem misera cum matre doloris
    venit inornatas dilaniata comas,
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
    oscula nec solos destituere rogos.