Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/90

Haec pagina emendata est
VITA TIBULLI[1]
EX CODICE MS. BIBLIOTHECAE[2] REGIAE
DESCRIPTA A P. BURMANNO SECUNDO CUM LECTIONIS DIVERSITATE.

Albius Tibullus, Eques Romanus[3], insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvium (Corvinum) Messalam oratorem[4] dilexit, cujus et contubemalis Aquitanico bello[5] militaribus donis donatus est; hic multorum judicio, maxime Quintiliani, viri in studia litterarum acerrimae licentiae[6], inter Elegiographos summum obtinet locum. Epistolae quoque ejus amatoriae, quamquam bre-

  1. De vita fusius agemus ad voluminis calcem, absoluto commentario.
  2. Laudat Burmannus hunc Codicem simpliciter ad Anthol. Lat. Tom. I, p. 416. Nec accuratius eum designavit in schedula inserta Editioni Broukh. (in Bibl. Reg. Berolinensi) cui inscripsit Vitam supra repetitam.
  3. Codd. Paris. et Lips. eques regalis.
  4. Iidem libri cum ed. Venet. an. 1472 habent originem pro oratorem, cui voci Burmannus substituit Imperatorem. Tacitus Annal. XIII, 34. Nerone tertium Consule simul iniit Consulatum Valerius Messala, cujus proavum, oratorem Corvinum, D. Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse, pauci jam senum meminerant. Nonnulli auctorem perperam. Jam senum autem conjunxit Tacitus, ut jam juvenem Tibullus I, IV, 33.
  5. Iidem libri equitanico. Edd. Venett. 1487-93, contubernalis Iapidio : pannonico et aquitano bello.
  6. Verba : maxime.... licentiae , absunt a Cod. Lips. qui habet, multorum judicio inter elegos princeps est habitus. Voci licentiae Burmannus substituit diligentiae cum Ayrmaano, cui obloquitur Heynius, corrigens Elegographos.