Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/174

Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. V.

   Devovet et flavis nostra puella comis;
Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
   Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
Haec nocuere mihi : quod adest huic dives amator,
   Venit in exitium callida lena meum.
Sanguineas edat illa dapes, atque ore cruento