Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/171

Haec pagina nondum emendata est

6o ALBII TIBULLI

 Consuescet numerare pecus; consuescet amantis
   Garrulus in dominae ludere verna sinu.
Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
   Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
Illa regat cunctos, illi sint omnia curae;
   Et juvet in tota me nihil esse domo.
Huc veniet Messala meus; cui dulcia poma
   Delia selectis detrahet arboribus.