Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/155

Haec pagina nondum emendata est

44 ALBII TIBULLI

   Paulatim somno fessa remittat opus.
Tunc veniam subito[1], nec quisquam nuntiet ante :
   Sed videar caelo missus adesse tibi.
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,
   Obvia nudato, Delia, curre pede :
Hoc precor[2], hunc illum nobis Aurora nitentem

  1. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos. BERTIN sic fere nostrum imitatus est:
     J'entrerai tout d'un coup sans me faire annoncer;
    Je paraitrai tomber du celeste empyree, etc. - Nudato pede. Nempe calceis vel soleis præ festinatione relictis; nisi referre malis ad vestem altius adstrictam; De qua re vide interpretes ad Homeri Hymn. in Cererem, vs. 176; sed illud præfero HUSCKH.
  2. Hoc precor. In sexto Palatino erat, nunc precor unde Gebhardus hunc precor effinxit, quomodo et ante illum Achilles ex vetustæ scripturæ vestigiis. Et recte eos fecisse ostendit tertius meus codex in quo liquidis litteris hunc precor exaratum legitur: quod et excerpta Antonii Pereii agnoscunt. Quae lectio quanto sit alacrior vulgari, nemo non videt. Etiam pro illum quod parum commode huc quadrat, utinam restituendum arbitror, sobria ac pudente imitatione. sic certe Naso, Trist. lib. III, El. V, vers. 35. «Hunc utinam nitidi solis prænuntius ortum Afferat admisso Lucifer albus equo.» Brouck. Τὸ hunc utinam a Brouckhusio inventum confirmatur in uno libro H. Vossii sed Voss. longam nectit fabulam, ut explicet, hoc precor, hoc legendum esse; hoc enim, si ei confidas, librariorum inscitia paulatim in hunc degeneravit. Schrader conjicit: «Hoc precor, hunc olim nobis Aurora nitentem Luciferum roseis concita equis.» Sed haec conjectura librorum auctoritate caret. Nobis vero placet scriptura recepta:HOc precor, hunc illum nobis; nam prono-