Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/149

Haec pagina nondum emendata est

38 ALBII TIBULLI


   Effusam ventis praebueratqae sinum;
Nec vagus[1], ignotis repetens compendia terris,
    Presserat[2] externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit juga tempore taurus;
   Non domito frenos ore momordit equus[3].
Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris,
   Qui regeret certis finibus arva, lapis.
 Ipsae mella dabant quercus[4], ultroque ferebant
   Obvia[5] securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit[6] , non bella; nec ensem
   Immiti saevus duxerat[7] arte faber.
Nunc Jove sub domino caedes, nunc vulnera semper,

    Paris conspexerat. — Servant aliquot libri, praebueratve mira est argutia editoris ( J. H. Vossii ), particula ve majorem indicari primi navigatoris audaciam, mare contemnentis, atque adeo vela pandentis. Copula longe melius continuat sententiam. De parlicula ve perite disputavit Hand. ad Stat. tom. I, pag. 281.

  1. Vagus. Vagus dicitur navita, propter longa et continua itinera.
  2. Presserat. Oneraverat, externis nempe mercibus, quibus lucrum sibi compararet ; Virgilius , Georg. lib. I , vers. 3o3 , pariter pressas carinas dicit; confer. Ovid. Fast. IV, vers. 300.
  3. Saturno regnante nondum terra bubus fuit proscissa, quippe quae sponte sua fruges efferret ; Virgil. Georg. lib. 1 , vs. 1258 ; Ovid. Metam. lib. I, vers. 101; Fast. lib.
    II, vers. 295.
  4. Ipsa mella dabant quercus. Apes enim sine hominiim cura et opera in earum truncis mel faciebant, idque tamcopiosum, ut in terram deflueret Ovid. Am. lib. III , Eleg. viii, vers. 40 : « Et in quercu mella reperta cava ». Illustrat rem Schol. Nicandri ad Alexiph vs. 448 Ἔνθα δὲ καὶ κοίλοιο κατὰ δρυὸς Heyn.
  5. Obvia etc. Lucretius, lib. I, vers. 886: «Lanigerae quales sunt ubere lactis.» Ibi Bentleius comparans hunc locum Tibulli, Otiosum inquit, plane, et iners est securis - lege pressuris; aut propius ad vulgatam lectionem, sucturis nam opinor, terrigenæ illi, mutum et turpe pecus, mulctralia nondum habebant. - Pessima sane divinatio! Tibullus, lib. I, Eleg. x, vs. 9: «Sommumque petebat Securus varias dux gregis inter oves.» Huschk×
  6. Non acies, non ira fuit. Conjiciebat Heinsius, non acies ferrive fuit; Brouckh.: non animi, non ira; is exclamat, si quis melius divinaverit, is melior vates esto. Heynius supervenit, qui pariter suas conjecturas affert; alii denique aliter legi volunt. Acies hoc loco exercitum instructum denotat, non acutum instrumentum, ut falso interpretatur H. Voss.
  7. Duxerat. Ducere, ἐλαύνειν, tundendo ferrum in laminam procu-