Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/146

Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. L ELEG. IIL 35


   Saturni aut[1] sacram me tenuisse diem.
O quoties [2] ingressus iter, mihi tristia dixi
    Offensum in porta signa dedisse pedem!
Audeat invito ne quis discedere[3] Amore,
   Aut sciat egressum, se prohibente deo.
Quid tua nunc Isis mihi[4] , Delia ? quid mihi prosunt
   Illa tua[5] toties aera repulsa manu ?
 Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari
   Te, memini, et puro secubuisse toro[6] ?

    codicibus inest Bernensi Vindobon. Hamburg. J. H. Voss.

  1. Aut In editionibus et magna librorum parte aut non legitur. Legi tamen in veteribus libris aut, testatas est Statius : H. Vossius Saturnive scripsit. Lectio suspecta, nec digna quae praeferatur receptae , nihil duri, nec quod auribus molestum sit, habenti. Idem Vossius timuisseamplectitur pro tenuisse: utraque lectio libris firmata, defendi potest.
  2. ""O quoties"" etc. De hac superstitione conf. Ovid. Heroid. Ep. XIII, vers. 88; Trist. lib. I , Epist. III , vers. 55 ; Amor. I , Eleg. xii, vers. 3. Admodum serio super Tiberio Grarcho, res novas parante, ac pedem graviter offendente, nugatur Valerius Maximus, lib. I , cap. 4. Idem facit Plinius, lib. II, cap. 7.
  3. Ne quis discedere. Hoc loco παρήχησις syllabarum quis et dis H. Vossium offendit : quumque in quibusdam libris , ut in cod. Paris. legatur neu pro ne, veram lectionem esse statuit nemo, eamque in contextum invexit.
  4. Isis mihi. Ita Scaliger refinxit ex vetere scriptura apud Statium et alios, antea ubique editum tibi.Sed quod idem vir magnus liquere ait, pro Tibulli morbo in casto Isidis fuisse, non item probare possum, neque enim Tibullus, antequam ex urbe discederet , aegrotabat. Brouckh. — Constat e duobus Luciani locis navigantes Isidis tutelae fuisse rommissos. Heynius quidem negat, Isidem ista aetate eo nomine Romae cultam fuisse; nos vero, in excursu ad voluminis calcem, fusius de hac superstitione agemus.
  5. Illa tua etc. Sistra maanibus quatiebant inter preces et hymnos ante aram accensam. Ritum hunc Isiacum egregie declarant tabulae LIX et LX picturarum Herculanensium. Heyn.
  6. Quidve cum verbo prosunt superioris distichi jungas; deinde id tibi notes voculam dum, etsi de rebus peractis sermo sit , nonnunquam cum presenti verbi tempore usurpari : sic Ecl. vii, vs. 6 : « dum teneras defendo a frigore myrtos,Vir gregis ipse caper deerraverat. » Georg. lib. III, vs. 487 : « dum nivea circumdatur infula vitta, Inter cunctantes cecidit moribunda ministros. » Georg. lib. IV, vers. 559: «Haec... canebam ... Caesar dum fulminat. » Heynius itaque perperam vocem memini, ut importunam, vel otiosam, rejicere conatur. Idem scribere iubet : « paeneque lavari Te