Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/145

Haec pagina nondum emendata est

34 ALBII TIBULLI


   Rettulit e triviis omina certa puer :
Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita nunquam,
   Quin fleret, nostras respiceretque vias[1];
 Ipse ego solator, quum jam mandata dedissem,
   Quaerebam tardas anxius usque moras ;
Aut ego sum caussatus[2] aves, aut omina dira,

    ribus H.Voss. eamdem emendationem auctoritatis suae fulcro firmaverunt.Nos vero pristinam lectionem retinere decrevimus, qua nihil clarius esse potest. Moris erat fortasse, ut apud nos, quum schedularum fit sortitio, ut puerum e triviis arcesserent, qui propositi ignarus fungebatur officio absque ulla fraude. «Illa sacras pueri sortes ter sustulit» idem est ac si poeta dixisset: Illa puerum jussit, ut sortitionem faceret triplicem; qua facta idem puer omina retulit certa. At Voss. negat hunc sensum sermoni latino consentaneum esse. Ennius nobis adest; is enim dixit: de circo Astrologi. Catullus quoque, XXV, vs. 5: de via mulier in epigrammate Stratonis legitur παιδίον ἐξ ἀγέλης. Vulpius, quod ad genuinam lectionem attinet, nobis consentit; sensum vero torquet hoc modo: «Puer aliquis casu praeteriens vocem misit faustae significationis.» Idem S. Augustinum sibi opem laturum advocat, qui de vetere refert superstitione, secundum quam puer, si medius inter duos amicos curreret, amicitiæ nexum dissolvebat, nisi in ipso transcursu amici illum alapis caederent.

  1. Tamen. etc. Innumerae fere sunt hujus loci interpretationes. Passeratius in nonnullis codicibus invenit: «tamen haud deterrita frustra est, Quum fleret» et ita interpretatus est: «Quum videret se a lacrymis temperare non posse, in ipso discessu, id ei formidolosum atque ominosum fuit.» Gronovius Diatrib. in Statii Silvas, cap. 26, ominosas esse lacrymas inter discedentes dicit, praesertim si nolentibus excidant; itaque mentem Tibulli sic aperit: «Tamen non potuit se metu mali continere, ut non fleret, et sæpe respiceret; nam utrumque ominis minus secundi: itaque vereri, et hac cura moneri debuisset, ne tot bonis signis triste quidpiam misceret.» H. Voss. Passeratii lectionem amplexus est. Brouckhusius vero verbi deterrere sensum indicavit; recte enim monuit, aliquando hoc verbum idem significare quod aliter persuadere: «Interdum ponitur pro eo quod est dehortari, dissuadere, rationibus adducere, ut hoc aut illud ne facias.» Plautus, in Milite, act. II, scen. III, vers. 61: «Me homo nemo deterruerit quin ea sit in his ædibus» Cicero, Philip. VIII, cap. 6: «Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus: exorare nunc, ut sis popularis, non possumus» Idem ad Brutum, Ep. ix: «Auctoritas tua me a nimio moerore deterruit»
  2. Sum caussatus Hæc verba integram regunt phrasin. In omnibus libris et editionibus ante Scaligerum legebatur: 'Aut ego sum caussatus, aves aant omina dira. Hic primus dant in aut mutavit ex ingenio, ut videtur. Heyn. - Lectio Aut omina