Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/144

Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. L ELEG. IIL 33


 Abstineas, Mors atra, precor : non hic mihi mater,
   Quae legat in moestos ossa perusta sinus[1];
Non soror, Assyrios cineri quae dedat[2] odores,
   Et fleat effusis ante sepulcra[3] comis;
Delia non usquam est; quae me quam[4] mitteret urbe,
    Dicitur ante omnes consuluisse deos.
Illa sacras[5] pueri sortes ter sustulit : illi

    ἧσιν ό πάντων Ἁρπακτὴρ Ἀΐδης οὐκ ἐπὶ χεῖρα βαλεῖ. Ovidius, qui Callimachum iniitatus est, Am. lib. III, Eleg. IX , vers. 19: « Scilicet omne sacrum Mors importuna profanat; Omnibus obscuras injicit illa manus.» Huschk.

  1. Non hic mihi mater, etc. Ossa legere proximorum officium erat, et carissimorum. Ita se patris sui ossa in tenera pueritia legisse Propertius noster conqueritur, lib. IV, E1. 1, vers. 127 ; sua autem vult legi ab amata Cynthia. lib. I , Eleg. XVII, vers. 12 et 22. Brouckh.
  2. Dedat. Consentiunt omnes libri in dedat, quod horridule dici visum Brouckhusio; ipse mutat in fundat, Heynius in reddat, vel didat Vossius in condat. Hic, eo maxime fretus , quod Plinius idem vocabulum de malo Assyrio usurpaverit, more consueto emendationem suam textui obtrusit; sed nihil est in dedat; quod sensum impedire possit, ut bene notavit Muretus ad Catullum : «Dedimus ea, quae volumus accipienti propria ac perpetua fieri.» — De autem augendi vim habet, et significat totum et omnino dare. Vetus interpres Terentii : « Dare est, quod repetas; dedere est ad perpetuum. » Vulpio et H.Vossio sepulcris et dppis unguenta adspersa fuisse negantibus, testimonia veterum obloquuntur :vide Aen. lib. VI» 218; Ovid. Heroid. X, vs. 122 ; alia apud Kirchmannum, lib. III, cap. 5; Lucian. de Luctu, vs. 11.
  3. Sepulcra. Sepulcra cum Wunderlichio proprie hoc loco accipi puto; Heynius rogum subintelligit.
  4. Quam. Douza est qui primus quam pro quum scripsit, et est probanda emendatio ; videtur enim quum e scripturae compendio qm ortum esse. H. Voss. ait, Douzae conjecturam firmari auctoritate librorum quorundam, quos citat : particula quam prepositionem praecedit. Martialis, lib. IX, Ep. xxxvi, 6 : « Victricem laurum, quam venit, ante vides. »
  5. Illa sacras etc. De trina sortitione fusius egit Esechiel Spanhem. ad Callimachi Hymnum in Apollinem. Brouckh. contra librorum fidem τὸ triviis mutavit in trinis, doctorum virorum conjectura fretus. « Τὸ puer enim, ait, τῷ pueri respondet, ita ut pariter vocabulum ter sibi trinis expostulet : neque satis apparet quare puer quispiam de triviis potius sortes sustulerit, quam Camillus aliquis de templo Fortunae. » Pergit Brouckh. nummumque inducit, quem quo pertineat non intelligo. Heynius, qui Τὸ trinis vix rejecerat , Brouckhusio postea consensit. Ex antiquis interpretibus Muretus, Auratus, Canterus , Livineius , Salmasius uterque, Dousa , e recentio-