Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/143

Haec pagina nondum emendata est

32 ALBII TIBULLI

At mihi parce, Venus; semper tibi dedita servit
   Mens mea : quid messes uris acerba tuas ?

proponit : « Despuit et molles in sibi quisque sinus. » Videlicet aTertendi ominis gratia. Ita hunc senecionem pueri ac juvenes, tanquam porten' tum y exsecrabantur. 99. Dedita, Apud Brouckh. non- nulii cum Guelf. debiia. Scaliger et Brouckh. edidere serviit. Heyn. — Dedita. Valde data ; sic Lucretius , lib. III , vs. 647 : « In ptignc studio dedita mens ; » et lib. VI , ys. ia53 : « Jacebant corpora , paupertate ei morbo dedita morti. » 100. Qttid messes uris. VirgiliiiSy ^neid. lib. V, vs. 672 , vesiras spes uriiis. Eodem fere sensu Horatius , Epist lib. II , I) aio , « Ut Tineta egomet ccdam mea. »

ELEGIA III.
_______

Ibitis[1] Aegeas sine me, Messala, per undas,
   O utinam memores ipse[2] cohorsque mei;
Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris[3].
   Abstineas[4] avidas, Mors, precor, atra manus!

  1. Ibitis etc. Tibullus, quum Messalam in Asiam profectum sequeretur, Corcyrae, morbo implicitus, substiterat; id nunc conqueritur hac Elegia : erat enim Tibullus in Messalae cohorte, seu comitatu, qui seu cum imperio extraordinario, seu legatus Cesaris, in Asiam profectus est anno forte ineunte 725. Heyn.
  2. Ipse. Unus Passeratii liber tuque exhibet, quam scripturam H. Voss. in textum admisit, ubi nunc ipsa.
  3. Terris. Argutatur Brouckhusius, quum tectis mavult : in hospitium enim alicujus viri Corcyraei eum devertisse videri. Illud maxime urebat Tibullum, quod ignota terra mori, adeoque contumulari timebat. Hoc enim grave et infaustum: vide Ovid. Trist. III , III, 29, ubi inter alia : « Tam procul ignotis igitur moriemur in oris , Et fient ipso tristia fata loco. » Idem , Am. lib. III , Eleg. IX , vs. 47 » hunc ipsum locum expressit : « Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus Ignotum vili supposuisset humo. » Heyn.
  4. Abstineas etc. Multiplex est hujus loci scriptura : « Mors modo nigra ; Mors precor atra ; Mors violenta , etc. » Hic locus notabilis est propter manus Mortis, quas nescio an debeat Tibullus, ut totam locationem , Homero ; Nam in Il. XXI, vers. 548, Apollo, Agenori adstat, ὅπως Θανάτοιο βαρείας χεῖρας ἀλάλκοι; Callimachus quoque , Ep. II , vs. 5 , scripsit : Αί δὲ τεαὶ ζώουσιν ἀηδόνες