Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/129

Haec pagina nondum emendata est

i8 ALBII TIBULLI

Janua, jam pateas uni mihi, victa querellis,
    neu furtim verso cardine aperta sones. 10
Et mala si qua tibi dixit dementia nostra,
    ignoscas: capiti sint precor illa meo.
Te meminisse decet quae plurima voce peregi
    supplice, cum posti florida serta darem.
Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle; 15
    audendum est: fortes adjuvat ipsa Venus