Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/127

Haec pagina nondum emendata est

16 ALBII TIBULLI


 75Hic ego dux, milesque bonus[1]; vos signa, tubaeque,
Ite procul, cupidis vulnera ferte viris[2] ;
Ferte et opes : ego composito securus acervo[3]
Despiciam dites[4] , despiciamque famem.


ELEGIA II.

Adde merum, vinoque novos compesce dolores,
   Occupet ut fessi lumina victa sopor;

    cipiat inseruisse forsan metaphor ponitur pro immiscuisse

  1. Hic ego dux, milesque bonus. Hic consueto more Brouckh. omnium scriptorum loca adducit, quibus insunt verba dux et miles
  2. Cupidis vulnera ferte viris. Cupidos aiunt dici eos qui sunt avari et cupiditatem pro avaritia poni. - Sane avaritiam nunquam esse sine cupiditate facile credo; non tamen ut concedam, cupiditatem sine avaritia consistere nequire. Omnium mortalium facile cupidissimus fuit Domitius Nero; quem tamen avaritiae nemo unquam postulavit. E contrario parcum, adstrictum, sordidum avarum fuisse scimus Sergium Galbam: at hujus cupiditates populus romamus sensit nullas. Est igitur aliud cupiditas, aliud avaritia; et cupiditas quidem in milite recte, ut arbitror, definietur appetentia rei alienae non ut rem illam, quoquo modo partam, conservet miles (id quod solent avari) sed ut suis inde libidinibus morem gerat, perdat, profundat, Brouckh.
  3. Composita acervo Scilicet frugum in horreo collectarum; Virg. G. I, 156: «Heu magnum alterius frustra spectabis acervum.»
  4. Despiciam dites. Statius primus verba sic ordinavit, ex libris quibusdam. Antea legebatur Dites despiciam quod Gebhardo placebat: sed nobis favet ipse Tibullus qui Lib. I, El. IV, v. 81, dixit: «Heu heu quam lento Marathus me torquet amore! Deficiunt artes, deficiuntque doli.» Conf. Ovid. Heroid. IV, 112; et XV, 54.