Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/120

Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. L


Nunc agna exigui est hostia magna [1] soli.
Agna cadet vobis[2], quam circum rustica pubes
Clamet : Io ! messes et bona vina date[3]!
 25Jam, modo non, possum contentus vivere parvo[4],

    enim tum scribendum esse iis quoque locis, ubi tunc,per se bonum, propter asperitatem consonae sequentis adversatur linguae, et mox exempla citat, quibus omnino hic non opus est.

  1. Hostia magna Multis codicibus editionibusque inerat lectio parva; sed Muretus et Scaliger e suis MSS magna reposuere quod ruris exiguitati et tenuitati rerum accisarum melius respondet. Etenim agna si pauperis facultates respicias, hostia magna dici potest.
  2. Agna cadet vobis Ergo Laribus sacrum h.l. factum intelligendum; agit autem de sacro, quo lustrantur greges et agri. Tale Ambarvale sacrum facit agrum; vide Eleg. prim. lib. II. Ibi Bacchus et Ceres vocantur, et preces fiunt ad deos patrios, vers. 17. Et sic quoque annuum sacrum Cereri et Baccho factum, ad gregis lustrationem, extrema hieme, ineunte jam vere, Virgilius memorat, Georg. I, 338; Suovetaurilia vero Cato de R.R. cap 141 in quibus Marti preces faciendas praescribit; Ferias sementivas Ovid. Fastor. I, 658. Haec et alia adducunt me, ut sacra ejusmodi lustralia plura inter rusticos viguisse existimem; alia forte magis, alia minus solemnia: ad haec minus solemnia et privata religione concipi instituique solita, refero sacrum lustrale, de h.l. agitur. Aliud est quod paulo post vs. 35, memoratur, quod ad Lustrationem in Palilibus, XI Kal. Mai. fieri solitam referendum est. Ab his diversa sunt Suovetaurilia publicum festum in lustro condendo celebrari solitum. HEYN.
  3. Barthius magis impleturum poeticas aures opinatur, si legatur Et date vina bona; atque ita et sonum versiculi malle, et consuetudinem poetae; lib. IV Adv. cap. 2. Mihi secus videtur: non quo Barthio plus sapiam, sed quia aurium judicium esse solet liberrimum. Brouc.- Codex Regius et tres eorum quos J.H. Voss citat lectionem exhibent clamat quae omnino falsa videtur.
  4. Jam, modo non, possum contentus vivere parvo. Critici et interpretes in hunc locum irruerunt maximamque ingenii impensam fecerunt ut non facile inter tot diversas lectiones et doctorum conjecturas scire possis, quo te vertas. Cyllenius verba, modo non, parenthesi includit. Brouckhus. negationem deesse existimat quasi scribendum esset:Non possum vivere non contentus. Idem adfirmat, Manutium de hoc eloquendi genere exempla collegisse. Muretus inquit, modo non, est μονονουχί, etsi sunt qui aliter sentiant. Vulpius locum ita explicat: Non modo, inquit poeta, possum tenui victu contentus esse, quod antea non poteram; non tantum longis itineribus valedicere, rem augendi causa susceptis: verum etiam in summa animi securitate indulgere otio, sedens aestate propter aquam sub arbore. At quis est, quin sentiat hoc modo languescere sententiam? Quod ad Scaligeri emendationem, attinet secundum quam legendum est, Quippe ego jam possum, tam ut