Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/119

Haec pagina nondum emendata est

ALBII TIBULLI


Terreat ut saeva falce Priapus aves[1].
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri[2]
 20
Custodes, fertis munera vestra, Lares![3]
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa juvencos[4] ;

    Parum quod acta sub laboribus luce, Parem diebus pervigil traho noctem. » Hinc noster poeta , credo, misertus numinis Firulnei, minus incommodam ei stationem optat, hujus libri Eleg. iv : « Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape , ne capiti soles, ne noceantque nives. » Brouckh.

  1. Tertio Brouckbusii codici inest lectio curva, ut apud Virgil. Aen. I, vs. 179, Curvam servans sub imagine falcem ; et Georg. I , 5o8 , Et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Codex Asckew. et Gothanus habent saevas, scilicet aves, quam lectionem Gebhardus amplexus est, quocirca a Brouckhusio reprehenditur , idque merito ; nam vulgata lectione nihil simplicius.
  2. Quidam codices, inter quos regius, felices exhibent minus bene; sic enim perit oppositionis gratia. Felix ager qui proprie ferax, bonus est ex oppositionis lege, hoc loco est dives, copiosus, bene instructus, villa opulenta. Sic Virgil. Ecl. VII, 34, custos es pauperis horti, eodem sensu ut h. l. Respicit autem tempora belli civilis, quibus patrimonii partem per proscriptiones amiserat. HEYN.
  3. Haec est librorum lectio, tantum non omnium, cujus elegantiam non capientes editores primi, substituerunt nostra (quod exstat tamen etiam in cod. Paris). Fertis munera vestra est, jure quodam vestro aufertis, accipitis, munera vobis debita Huschk - Lares. Vulpius, secutus Statium, compitales intelligit Melius Brouckhusius silvestres, sive agrestes. - De rebus quae Laribus offerri solebant, Calpurnium adeas, Ecl. II, vs. 64; Horat. III, Od. 23; Cato de R.R. cap. 143. Apud Gruterum VICUS LARUM RURALIUM memoratur in lapide luculento, p. 202, Col. 5, quem vicum in quarta decima urbis regione trans Tiberim ponit P. Victor. Hos inter Lares praecipui fuisse videntur Silvanus et Priapus, ut ex Horatii Epod. ii, vers. 17, et e Maronis Eclog. x, adparet. Brouckh.
  4. Tunc vitula. Omnes libri aeque tunc exhibent. Nihilominus J. H. Voss ut hoc loco, ita per totum librum tum reponi vult sequente consona qualicumque. Priscianus, pag. 556, ait: Hanc autem mutationem litterarum sciendum est, quadam natura fieri vocis ratione; sed Bach. errare eos declarat, qui unum eumdemque istarum vocum usum opinantur. Tunc enim plerumque praeteritum, rarius aliud tempus quadam vi notat, ita ut vel nunc ut nostro loco, vel quum respondeat ut I, x, 19. Etiamsi una vel altera istarum vocum subintelligi debet, lib. I, El. II, vs. 53; El. v, vs. 41. Tum inservit singulis sententiis continuandis, vel ordine quodam efferendis, sine graviori temporis notatione; quapropter saepius praesenti aptatur; lib. I, El. II, vs. 79;El. III, vs. 71; El. IV, vs. 7; El. VIII, vs. 43; El. X, vs. 53. Haec Bach. sed paulo infra ad Prisciani praeceptum, contra suam voluntatem, ipse revertitur. Fatetur