Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/117

Haec pagina nondum emendata est

ALBII TIBULLI


Nec spes destituat[1], sed frugum semper acervos

 
Prabeat, et pleno pinguia musta lacu[2];
Nam veneror , seu stipes habet desertus in agris [3],

    diverso, habendum esse. Huschk. - Manifesto a Scaligero in casses inductus est Heyn. nihil enim melius decurrit quam sententiarum ordo. Poeta, qui modo militiae incommoda , nunc rei rusticae labores refert: ita arborum, inprimis vitium, culturam commemorat, vs. 7-24, deinde arationem , et rem pecuariam, vers. 25-34.

  1. Nec spes destituat Brouckhus jubet Spem majuscula littera designari quippe quae in deorum numero censeatur: «Hanc Romani credebant mortalibus singulis, simul atque in lucem forent editi, una cum genio bono adesse praesto. Quare et SPEM GENIALEM vocarunt ut in nummis et lapidibus saepe reperitur» vide apud Bochardum, tom IV, Antiq. p. 130 et apud Gruterum, CII, 1. Mulier est stolata, corolla florea crinem redimita, spicas quinque sinistra gestans cum duobus papaverum capitibus: ad pedes stat alveare ex summo alveari prominent duae rosae unum caput papaveris, spicae quatuor; in basi haec verba:
    M. AVR. PACORVS AEDI

    TVVS SANCTAE VENE

    RIS IN SALVST. HORTIS

    SPEI

    ARAM CVM PAEMENTO

    SOMNIO MONITVS SVM

    TV SVO D D

    Sed hunc Pacorum negotiatorem fuisse, indicat ad caput deae sarcina in qua merces colligatae». Brouckh.
    — Spem non deam esse , sed rem ipsam quae sperando exspectatur, sc. largos frugum proventus, bene monuit vir doctus, in Eph. litt. Jen. Bach. — Nobis pariter vtdetur spes ut animi affectus hoc loco reponi : eodem sensu , Horat. lib. I, Od. 4 : « Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.»

  2. Apud Propertium votum hujus simile invenies lib III, El xv, vers 17: «Dummodo purpureo spument mihi dolia musto Et nova pressantes inquinet uva pedes» et Heinsius hoc disticho fretus loco τοῦ pinguia desiderabat spumea aliique suas nugas admoverunt inter quos Servius Ovidium valde reprehendit quod mustum plurali numero dixerit.
  3. Hic versus apud Brouckhusium decimus quintus occurrit, magno juncturae detrimento, quae haec est: felicem frugum ex agris et vineis proventum fore, sperare licet: quum pietas mea diis cordi non esse nequeat; nam veneror, etc. - Intelligendus autem Hermes vel Hermae, quales, Silvani, Panes, Bacchi, Priapi ex ligno vel lapide frequentes in agris reperiebantur; ad idem genus spectant Termini. Hos Terminos, seu rudia deorum agrestium signa, ait poeta se venerari debito honore afficere. Fiebat autem hoc corollis signo imponendis, infulis injiciendis, inprimisque ut unguento Hermas delibuerent: qua de re vide Apuleii Florid. I, pr. et ibi Colum. pag 164; Clement. Alex. VI, pag 843; adi Cic. Verr. IV, 35. Exstat etiam inter tabulas Herculanenses depicta talis religio, tom. IV pag. 216. - Stipes desertus non est, ut recte J.H. Voss monet,